monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 12, 1
Germanus: Quemadmodum acquiri vel retineri possit ista tranquillitas, optamus agnoscere, ut sicut indicto nobis silentio oris claustra praecludimus, verborumque licentiam coercemus, ita etiam cordis lenitatem custodire possimus; quod nonnumquam etiam cum lingua refrenatur, intrinsecus tamen statum suae placiditatis amittit. Et idcirco mansuetudinis bonum non alias tenere quempiam posse, nisi remotione cellae ac solitario putamus habitaculo.